In cotidianis precibus (verba)

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
Motu proprio
In cotidianis precibus

a papa Pio XII.
DE NOVAE PSALMORUM CONVERSIONIS LATINAE USU IN PERSOLVENDO DIVINO OFFICIO.
24 martii 1945

(Fons: Commentarium officiale: AAS XXXVII [1945] 65-67)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


In cotidianis precibus, quibus sacerdotes maiestatem Dei altissimi boiiitatemque colunt, ac suis ipsorum, totius Ecclesiae universique orbis «consulunt necessitatibus, peculiarem profecto locum praeclara illa car mina obtinent, quae, Divino afflante Spiritu, Sanctus propheta David aliique sacri auctores composuere, quaeque Ecclesia, Divino Redemptore eiusque Apostolis praeeuntibus, inde ab originibus in sacris celebrandis continenter adhibuit. Hos autem Psalmos Latina Ecclesia a graecae linguae fidelibus receptos habet, ex graeco nempe in latinum sermonem, verbo pro verbo fere reddito, conversos, atque, identidem decursu temporis, imprimisque a S. Hieronymo, in Sacris exponendis Litteris Doctore Maximo, naviter correctos atque expolitos. At hisce correctionibus nota illa graecae ipsius interpretationis menda, quibus primigenii textus sensus et vis non parum obscurantur, non ita ablata sunt, ut sacri Psalmi .ab omnibus queant et ubique facile intellegi; atque omnes norunt ipsum S. Hieronymum non satis habuisse antiquam illam latinam « translationem diligentissime emendatam» suae linguae civibus dare, sed maiore etiam conatu Psalmos ex ipsa « hebraica veritate »<ref>S. HIERONYMI Praefatio in Librum Psalmorum iuxta iiebrdioam veritatem; PL XXVIII, col. 1125 (1185) seq.</ref> convertisse in latinum. Quae tamen nova Sancti Doctoris interpretatio in Ecclesiae usum deducta non fuit; sed paulatim emendatior illa veteris conversionis latinae editio, quant Psalterium, Gallicanum vocant, adeo invaluit, Ut eam decessor Noster S. Pius V in Breviarium Romanum recipere atque adeo omnium fere usui praescribere opportunum duxerit.

Latinae huius interpretationis obscuritates mendaque, a S. Hieronymo neutiquam expuncta — quippe qui id solum sibi proposuerit, ut latinum textum secundum emendatiores codices graecos corrigeret — aetate recentiore idcirco magis magisque manifesta oculis occurrerint, quod antiquarum linguarum, imprimisque hebraicae, cognitio admodum profecit, quod interpretandi ars perfectior evasit, quod metricae denique ac rhythmicae sermonum orientalium leges altius fuere investigatae, et « criticae textualis » quae dicitur, normae clarius perspectae sunt. Accedit quod ex multis illis Psalmorum in vulgatas linguas conversionibus, quae in diversis nationibus, approbante Ecclesiae auctoritate, ex textibus primigeniis confectae sunt, illustrius in dies patet quantopere carmina illa, ut in nativis dicionibus habentur, perspicuitate eximia, poetica venustate doctrinaeque amplitudine excellant.

Haud mirum igitur est si sacerdotes non paucos, qui Horarias Preces non modo summa religione, sed pleniore etiam cum intellegentia recitare student, laudabile incessit studium talem habendi in cotidiana Psalmorum lectione latinam conversionem, qua sensus, a Spiritu Sancto inspirante intentus, significantius patescat, qua pii Psalmistae affectus perfectius exprimantur, qua dicendi ars verborumque vis clarius usque manifestentur. Quod quidem studium atque optatum, tam in voluminibus a doctis probatisque viris exaratis, quam in commentariis certo tempore edi solitis identidem patefaciunt, etiam ad Nos a non paucis sacrorum administris sacrorumque Antistitibus, atque etiam a nonnullis S. R. E. Patribus Cardinalibus perlatum est. Nos autem, pro eximia illa, quam erga Divinae Scripturae eloquia fovemus reverentia, id summis viribus enitendum arbitramur, ut plenius in dies fidelibus pateat Sacrarum Litterarum sensus a Spiritu Sancto inspirante datus et hagiographi calamo expressus, quemadmodum in Encyclicis Litteris Divino afflante Spiritu haud ita multo ante exposuimus. Quapropter, etsi rei difficultates minime parvi pendimus, neque ignoramus Vulgatam quae dicitur interpretationem arctissime esse cum Sanctorum Patrum scriptis Doctorumque explanationibus conexam, eamdemque longo saeculorum usu summam in Ecclesia nactam esse auctoritatem,attamen piis hisce votis morem gerere statuimus; atque adeo novam Psalmorum latinam conversionem apparari iussimus, quae et textus primigenios presse fideliterque sequeretur, et veteris venerandae Vulgatae aliarumque antiquarum interpretationum, quantum fieri posset, rationem haberet, variasque earum dictiones ad criticae artis normas perpenderet. Probe enim novimus ne ipsum quidem hebraicum textum omni mendo omnique obscuratione immunem ad nos pervenisse; atque adeo cum aliis opus esse ab antiquitate nobis traditis textibus eum conferre, ut diligentior ac sincerior inveniatur sententiae dictio; immo id quoque aliquando contingere ut, adhibitis etiam omnibus critices linguarumque scientiae subsidiis, verborum sensus non omnino clare patefiat, atque id futurae investigationi relinquatur, ut nempe, dedita pro facultate opera, res uberiore luce perfundatur. Minime tamen dubitamus quin hodie, omnibus recentioris doctrinae adiumentis sedulo adhibitis, iam talis fieri possit conversio quae Psalmorum sensum ac vim adeo clare exhibeat, ut sacerdotes, in Divino persolvendo Officio facile perspicientes quid Spiritus Sanctus per os Psalmistae significare voluerit, divinis hisce eloquiis efficaciter ad veram genuinamque pietatem excitentur ac moveantur, Iamvero, postquam nova, quae in votis erat, interpretatio a Nostri Pontificii Instituti Biblici professoribus cum ea, qua par est, cura ac diligentia confecta est, hanc iis omnibus, qui oûicio tenentur Horarias Preces cotidie recitare, paterna offerimus voluntate; dum, rebus omnibus perpensis, motu proprio ac matura deliberatione Nostra concedimus ut eadem, sive in privata sive in publica recitatione, si libuerit, utantur, postquam, ad Psalterium Breviarii Romani accommodata, ab Officina Libraria Vaticana in lucem edita fuerit.

Ex hac pastorali sollicitudine Nostra, Nostraque erga Deo devotos viros ac mulieres paterna caritate confidimus fore, ut deinceps omnes maiorem in dies hauriant ex Divino persolvendo Officio lucem, gratiam, consolationèmque, quibus quidem collustrati atque impulsi difficillimis hisce Ecclesiae temporibus ad imitanda illa sanctitatis exempla, quae ex Psalmis tam praeclare effulgent, magis magisque conformentur, et ad illos eriútriendos refovendosque moveantur divini amoris, strenuae fortitudinis, piaeque paenitentiae sensus, ad quos Spiritus Sanctus in Psalmorum lectione nos excitat.

Quae autem per has Litteras, motu proprio dataSj decrevimus ac statuimus, ea rata firmaque sunto, contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiarissima etiam mentione dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Martii anno MDCCCCXXXXV,

Pontificatus Nostri septimo.

Pius XII. PP.

Notae

<references />