Sacra theologia
Sacra theologia |
---|
Sacra Congregatio pro Institutione catholica
a papa Paulo VI.
Facultas Theologica penes studiorum Universitatem Fluminis Ianuarii canonice erigitur
20 ianuarii 1972
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist |
Sacra Theologia, quae saeculis ante actis ceteras disciplinas cuiusvis studiorum Universitatis excitabat atque provehebat, coepit temporibus proxime superioribus a publicis Athenaeis sensim removeri ob rationes, a quibus prope nunquam aliena fuit mens religioni infensa.
Hodie vero plures provide animadvertunt praecipuas scientiarum quaestiones non modo sine ea apte solvi non posse, sed immo homines universos adducere ad insanabilia sibi afferenda detrimenta. Ideo multi libenter probant, atque adeo necessarium censent, Theologiam, praesertim catholicam, Universitati studiorum esse restituendam, ut in ipso scientiarum sacrario ratio et divina revelatio inter se prudenter comparentur et salubriter compleantur, atque ita certam tutamque viam commonstrent hominibus ineundam. Nullibi enim melius quam in Universitate studiorum quaestiones attingi percipique possunt, quae nostra aetate agitantur, neque aptius potest necessitatibus subveniri, quas assidua variarum disciplinarum renovatio proponit.
Ideo Pontificia Universitas Catholica S. Sebastiani Fluminis Ianuarii impensius nunc quammaxime contendit esse investigationis sedes, in qua scientiae plenam in Christo lucem accipiant; officina formationis secundum spiritum Evangelii; locus in quo divinitus revelata conferantur et concilientur cum novissimis scientiarum repertis et cum doctrinis, quibus novae formae vitae socialis nituntur. Haec studiorum Universitas, a duobus condita brasiliensibus viris de patria optime meritis — Patribus Leonello Franca S.I. et Sebastiano Lerne, qui postremus Archiepiscopus ipsius Fluminensis Dioecesis fuit et dein S. R. Ecclesiae Cardinalis — a Sancta Sede canonice erecta est die 20 ianuarii 1947 et moderationi Societatis Iesu commissa.
Itaque brasilienses Episcopi, signa temporum interpretantes cupientesque doctis nostrae aetatis hominibus — et imprimis suae gentis — efficax exhibere instrumentum utilis comparationis cum scientiis congruensque cum severioribus hodiernae scientiae postulatis, oculos in Catholicum Fluminis Ianuarii Athenaeum iniecerunt, cum illud censerent idoneam esse posse sedem altiorum theologiae studiorum, quippe quod sufficienter sit illis didacticae et inquisitionis instrumentis ornatum, quae ad fructuosam actuositatem scientificam in Ecclesiae et societatis bonum requiruntur, ut hominum intellegentia et scientia ad Eum reducantur, qui « in historiam mundi intravit, eam in Se assumens et recapitulans » (Gaudium et spes, 38). Hac de causa Brasiliensis Episcoporum Conferentia, de re quid sentiret rogata, persuasum se habere significavit, in supra dicto Fluminis Ianuarii Athenaeo condi- ciones exsistere requisitas ad Theologicam Facultatem condendam.
Iam enim ab anno 1968 quaedam Sacrae Theologiae Sectio («Dipartimentum » vocant) in eo viget, quae et Professores numerat insignis doctrinae et frequentatur a studentibus sive laicis sive utriusque cleri candidatis ad sacerdotium. Die autem 10 februarii 1971 Societas Iesu, quae hanc partem in se recepit, petiit a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica ut in hac studiorum Universitate canonice erigeretur proprie dicta facultas Theologiae, praedita igitur potestate concedendi congruentes academicos gradus ecclesiasticos.
Rebus omnibus perpensis habitaque ratione responsi tum Conferentiae Episcopalis Brasiliensis, tum Nuntii Apostolici in Brasilia, tum Archiepiscopi Fluminis Ianuarii, hoc ipsum Sacrum Dicasterium commune votum Summo Pontifici Paulo VI proposuit, qui illud benigne assensu suo probavit. Eadem igitur Sacra Congregatio, ad normas art. 1 Constitutionis « Deus scientiarum Dominus , « Sectionem Theologicam » sic dicti « Centro de Teologia e Ciencias Humanas (CTCH) » praesenti Decreto erigit et canonice erectam declarat in
ius ei tribuens conferendi in Theologia gradus :
a) Baccalaureatus: studentibus qui, peracto curriculo philosophico-theologico saltem per quinquennium seu decem semestria et superatis examinibus scripto et ore habendis omnium eiusdem curriculi disciplinarum, felici exitu peculiare examen subierint de praecipuis quinquennii disciplinis theologicis;
b) Licentiae seu Prolytatus (« Mestrado ») : studentibus qui saltem per aliud biennium seu quattuor semestria operam dederint cursibus monographicis et exercitio inquisitionis scientificae, idoneam dissertationem conscripserint, peculiareque examen de potioribus disciplinis in biennio traditis superaverint ;
c) Doctoratus: studentibus qui, post congruum tempus a propriis statutis definitum, in accuratiores inquisitiones scientificas incubuerint typisque ediderint saltem partem dissertationis doctoralis « quae vere ad scientiae profectum conducat ».
Facultatis autem structura, accuranda prout « Normae quaedam » praescribunt, Magni Cancellarii munus — quod substitui prorsus nequit — agnoscet in loci Archiepiscopo « pro tempore », bene definitis normis ei praestituens ius officiumque invigilandi (( nomine Sanctae Sedis » toti actuositati didáctico-investigativae Facultatis, curando prudentem assiduamque doctrinae inspectionem, atque opportunis certisque normis indicando viam rationemque procedendi. Huiusmodi enim actuositas praecipue et natura sua ecclesialis est et proxime pertinet ad Magnum Universitatis Cancellarium qui, in casu de quo agitur, in se cumulat omnes auctoritatis partes Ordinario loci ex iure competentes.
Pertinebit igitur ad Ordinarium loci praevium dare assensum nominando — ex ternis designatis — Moderatori Sectionis seu Facultatis, ac pariter nominandis omnibus et singulis in ea Docentibus ; eorum professionem fidei quotannis accipere; probare graviores Consilii Facultatis deliberationes, antequam subdantur Consilio « Centri Theologiae Scientiarumque Humanarum » vel Consilio Universitario vel « Conselho de Ensino e Pesquisa » Universitatis.
Quod denique attinet ad programmata rationesque studiorum, praesertim vero ad activam studentium participationem optimamque eorum formationem spiritualem, sacerdotalem et pastoralem, definietur quam primum in propriis peculiaribus Statutis — examini probationique Sacrae Congregationis subiciendis —, ita ut ipsi Facultati corpus normarum suppeditetur, quo illa possit totam Athenaei Fluminensis actuositatem religiosam excitare ac promovere, quasi sidus omnibus in Brasilia praelucens et proprium verae scientiae sacrarium.
GABRIEL MARIA Card. GARRONE,
Praefectus
Iosephus Schroffer, Archiep. tit. Volturnen.,