Secreta continere (verba)

Aus kathPedia
Version vom 25. April 2016, 09:42 Uhr von Oswald (Diskussion | Beiträge) (Die Seite wurde neu angelegt: „<center> RESCRIPTUM EX AUDIENTIA<br> INSTRUCTIO<br> {|align="center" cellpadding=5px; !bgcolor="silver"|'''Secreta continere''' |} [[Papst|Sactissimi Domin…“)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springenZur Suche springen
RESCRIPTUM EX AUDIENTIA

INSTRUCTIO

Secreta continere

Sactissimi Domini Nostri
Pauli VI.
de secreto pontificio
4. Februarii 1974

(Fons: commentarium officiale: AAS LXVI [1974] pp. 89-92; cf. Secreta continere (Wortlaut))

Secreta continere quantum hominum naturae congruat, ex eo imprimis patet quod, etsi multae res exterius agendae sunt, earum tamen ortus et meditatio in intimo corde conduntur et nonnisi post maturam cogitationem prudenter eae efferuntur.

Silere igitur, res quidem perdifficilis, perinde ac palam consideratoque loqui ad perfectum hominem pertinent: tempus est enim tacendi et tempus loquendi (cf. Ecole. 3, 7) et ille perfectus est vir, qui linguam suam refrenare noverit (cf. lae. 3, 2).

Quod in ipsa contingit Ecclesia, quae est communitas credentium, qui cum iis mandatum sit munus praedicandi et testificandi Evangelium Christi (cf. Me. 16, 15; Act. 10, 42), tamen officio tenentur sacramentum abscondendi verbaque conferendi in corde, ut opera Dei recte lateque manifestentur, eiusque sermo currat et clarificetur (cf. i7 Thes. 3, 1).

Merito igitur iis, qui Populi Dei servitio destinantur, quaedam secreto tegenda concreduntur, ea scilicet, quae revelata aut suo non tempore modove revelata, Ecclesiae aedificationi obsunt vel publicum bonum pessumdant vel" denique privatorum et communitatum inviolabilia iura offendunt (cf. Instr. Communio et progressio, 121).

Haec omnia conscientiam semper obligant, et imprimis secretum ob Paenitentiae sacramenti disciplinam severe servandum, ac deinde secretum officii, vel secretum commissum, quod dicitur, praeter secretum pontificium, de quo in hac Instructione est sermo. Etenim patet, cum in publica re versemur, quae totius communitatis bonum tangit, non a quovis privato, iuxta propriae conscientiae dictamen, sed ab eo, qui curam communitatis legitime habet, statuendum esse quando vel qua ratione et gravitate huiusmodi secretum imponendum sit.

Ii vero, qui tali secreto devinciuntur, non quasi exteriore lege se astrictos esse censeant, sed potius propriae humanae dignitatis imperio: honori nempe sibi ducant debita in publicum bonum servare secreta.

Quod autem ad Curiam Romanam attinet, negotia, quae ab ea in universalis Ecclesiae servitium tractantur, communi secreto ex officio obteguntur, cuius moralis obligatio vel ex superioris praescripto vel ex rei natura et momento dimetienda est. At in quibusdam rebus gravioris momenti peculiare urgetur secretum, quod pontificium nuncupatur et gravi semper obligatione servandum est.

De secreto pontificio Instructionem edidit Secretaria Status die XXIV mensis iunii anno MDCCCCLXVIII; postquam vero quaestio considerata est penes coetum Cardinalium moderatorum Dicasteriorum Curiae Romanae, eiusdem Instructionis normas quasdam immutare visum est, ut, materia et obligatione huius secreti accuratius definita, eius observatio congruentius urgeretur.

Normae igitur sunt, quae sequuntur.


ART. I

Secreto pontificio comprehenduntur:

1) Praeparatio et compositio Documentorum Pontificiorum, pro quibus eiusmodi secretum expressis verbis requiratur;

2) Notitiae ratione officii cognitae, respicientes res quae a Secretaria Status vel a Consilio pro publicis Ecclesiae Negotiis aguntur, quaeque sub secreto pontificio tractandae sunt;

3) Significationes et denuntiationes doctrinarum scriptorumque typis editorum factae S. Congregationi pro Doctrina Fidei, nec non earum examen, iussu eiusdem Dicasterii institutum ;

4) Denuntiationes extra iudicium acceptae circa delicta contra fidem et contra mores, et circa delicta contra Paenitentiae sacramentum patrata, nec non processus et decisio, quae ad hasce denuntiationes pertinent, salvo semper iure eius, qui ad auctoritatem delatus est, cognoscendae denuntiationis, si id necessarium ad propriam defensionem fuerit. Denuntiantis autem nomen tunc tantum patefieri licebit, cum auctoritati opportunum videatur ut denuntiatus et is, qui eum denuntiaverit, simul compareant;

5) Relationes a Legatis Sanctae Sedis confectae circa res pertinentes ad secretum pontificium;

6) Notitiae ratione officii cognitae, quae respiciunt ad creationem Cardinalium;

7) Notitiae ratione officii cognitae, quae attinent ad nominationem Episcoporum, Administratorum Apostolicorum ceterorumque Ordinariorum episcopali dignitate praeditorum, Vicariorum et Praefectorum Apostolicorum, ac Legatorum Pontificiorum, itemque inquisitiones ad has causas spectantes;

8) Notitiae ratione officii cognitae, quae respiciunt ad nominationem Praelatorum Superiorum et Officialium maiorum Curiae Romanae ;

9) Quidquid attinet ad arcanas notas (vulgo : Cifrari) et ad scripta arcanis notis exarata;

10) Negotia vel causae, quae a Summo Pontifice, a Cardinali alicui Dicasterio praeposito, et a Legatis Sanctae Sedis tam gravis esse momenti censentur, ut secreti pontificii tutelam postulent.


ART. II

Obligatione servandi secreti pontificii tenentur:

1) Cardinales, Episcopi, Praelati Superiores, Officiales maiores et minores, Consultores, Periti et ministri inferioris ordinis, ad quos spectat pertractatio quaestionum, quae secreto pontificio subiciuntur;

2) Legati Sanctae Sedis eorumque ministri, qui praedictas quaestiones tractant, nec non ii omnes, qui ab iisdem ad consulendum de his causis vocantur;

3) Ii omnes, quibus in peculiaribus causis secretum pontificium servandum imponitur;

4) Ii omnes, qui culpabiliter notitiam acceperint documentorum et rerum, quae secreto pontificio subiciuntur, vel etiam, accepta sine culpa huiusmodi notitia, certo sciant ea secreto pontificio adhuc contegi.


ART. III

1) Qui secreto pontificio adstringitur, ad illud servandum gravi semper obligatione tenetur.

2) Si violatio ad forum externum delata fuerit, qui accusatur violationis secreti iudicabitur a peculiari quadam Commissione, quae constituetur e Cardinali Dicasterio competenti Praeposito, vel, si is desit, ex Officii moderatore ad quem spectat; haec Commissio congruas poenas irrogabit, pro gravitate delicti eiusve damni.

3) Si is, qui secretum violavit, Romanae Curiae operam praestat, in poenas incurrit in Ordinatione Generali statuas.<ref>Cf. Ibid. art. 39, § 2, art. 61, n. 5 et art. 65, § 1, n. 3.</ref>


ART. IV

Qui ad secretum pontificium ratione muneris admittuntur, iusiurandum dare debent iuxta formulam, quae sequitur :

Ego . . .
constitutus coram . . .
tactis per me sacrosanctis Dei Evangeliis, promitto me fideliter (secretum pontificium) servaturum esse in causis et in negotiis quae sub eodem secreto sunt tractanda,<ref>Pro iis, qui ad secretum pontificium admittuntur in aliqua peculiari causa: servaturum esse in causa mihi commissa.</ref> adeo ut nullo modo, sub quovis praetextu, sive maioris boni, sive urgentissimae et gravissimae causae, secretum praefatum mihi violare liceat.

Secretum, ut supra, me servaturum esse promitto etiam causis et negotiis finitis, pro quibus tale secretum expresse imponatur. Quod si in aliquo casu me dubitare contingat de praefati secreti obligatione, in favorem eiusdem secreti interpretabor.

Item scio huiusmodi secreti transgressorem peccatum grave committere.

Sic me Deus adiuvet, et haec Sancta eius Evangelia, quae propriis manibus tango.

Hanc Instructionem PAULUS VI , Summus Pontifex, in Audientia infrascripto concessa die iv mensis Februarii, anno MDCCCCLXXIV, approbavit et publici iuris fieri iussit, ea lege ut a die xiv mensis Martii eiusdem anni vigeret, contrariis quibuslibet non obstantibus.

IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status

Notae

<references />