Sanctissimam Eucharistiam maximo (verba)
Sanctissimam Eucharistiam maximo |
---|
Pii XII. Sanctissimam Eucharistiam maximo cum decore asservare sedula ac vigilanti cura semper studuit sancta Mater Ecclesia. Haec tamen sollicitudo diversimode per saecula in rem deducta est. Exinde percrebrescens in dies Eucharistica fidelium pietas, locum, ubi Dominicum asservatur Corpus, florescentis christianae vitae centrum effecit. Ad praecavendos vero abusus, et ut omnia secundum ordinem fierent, nonnulla documenta, decreta aut leges competens Auctoritas pluries emanavit, quibus locus, forma, usus Eucharistiae asservandae determinarentur. Quae omnia Codex Iuris Canonici ita colligit et exprimit : Can. 1268, § 2 : « Sanctissima Eucharistia custodiatur in praecellentissimo ac nobilissimo Ecclesiae loco, ac proinde regulariter in altari maiore ». Can. 1269, § 1 : «Sanctissima Eucharistia servari debet in tabernaculo inamovibili in media parte altaris posito ». Novissime autem, Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XII, in sermone ad eos qui Congressui Internationali liturgiae pastoralis Assisii interfuerunt, die 22 Septembris an. 1956 habito, <ref> Cf r. A. A. S., vol. XXXXVIII, pag. 711 ss. </ref> potiora quaedam capita circa doctrinam et praxim Ecclesiae de reali praesentia Christi Domini in tabernaculo lucide exposuit, modernos quosdam errores reppulit, et pietatis exercitia erga Eucaristicum Sacramentum in tabernaculis asservatum, iuxta probatam Ecclesiae traditionem summopere commendavit. His prae oculis habitis, Sacra haec Rituum Congregatio, vi facultatum sibi a Ssmo D. N. Pio divina Providentia Papa XII tributarum, haec decrevit : 1. Normae a Codice Iuris Canonici circa Ss. Eucharistiam asservandam statutae (Cann. 1268, 1269) sancte religioseque servandae sunt; nec omittant locorum Ordinarii de hac re sedulo invigilare. 2. Tabernaculum adeo firmiter cum altari coniungatur, ut inamovibile fiat. Regulariter in altari maiore collocetur, nisi aliud venerationi et cultui tanti sacramenti commodius et decentius videatur, id quod ordinarie contingit in ecclesiis cathedralibus, collegiatis aut conventualibus, in quibus functiones chorales peragi solent ; vel aliquando in maioribus sanctuariis, ne propter peculiarem fidelium devotionem erga obiectum veneratum, summus latriae cultus Ssmo Sacramento debitus obnubiletur. 3. In altari ubi Ssma Eucharistia asservatur, habitualiter Sacrificium Missae celebrandum est. 4. In ecclesiis, ubi unicum exstat altare, hoc nequit ita aedificari, ut sacerdos celebret populum versus ; sed super ipsum altare, in medio, poni debet tabernaculum ad asservandam Ssmam Eucharistiam, ad normam legum liturgicarum constructum, forma et mensura tanto Sacramento omnino dignum. 5. Tabernaculum sit undequaque solide clausum, et adeo in omni sua parte securum, ut quodvis profanationis periculum arceatur. 6. Tabernaculum, tempore quo sacrae species in ipso asservantur, conopaeo sit coopertum ac, iuxta ecclesiae antiquam traditionem, lumen perenne ante ipsum ardeat. 7. Tabernaculum, quoad formam, stilo altaris et ecclesiae conveniat; ab illis in usu hucusque receptis haud nimis discrepet; non reducatur ad speciem simplicis capsae, sed verum habitaculum Dei cum hominibus quodammodo repraesentet ; non ornetur symbolis vel figuris inusitatis, vel quae fidelium admirationem moveant, vel erronee interpretari possint, vel quae relationem ad Ssmum Sacramentum non habeant. 8. Districte vetantur tabernacula eucharistica extra ipsum altare posita, ex. gr. in pariete, aut ad latus, vel retro altare, aut in aediculis seu columnis ab altare separatis. 9. Contraria consuetudo, sive quoad modum Eucharistiam asservandi, sive quoad formam tabernaculi, praesumi nequit, nisi agatur de consuetudine centenaria vel immemorabili (cf. Can. 62, § 2), uti ex. gr. in casu quorundam tabernaculorum ad modum turris vel aediculae aedificatur um. Hae tamen formae reproduci nequeunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Anmerkungen<references /> |