Spiritus Sancti munera (verba)

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
Decretum
Spiritus Sancti munera

SACRA CONGREGATIO DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM
DE CONFIRMATIONE ADMINISTRANDA IIS, QUI EX GRAVI MORBO IN MORTIS PERICULO SUNT CONSTITUTI.
14. Septembris 1946

(Fons: commentarium officiale: AAS XXXVIII [1946] 349-354)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


Spiritus Sancti munera sacramento Confirmationis conferri catholica doctrina proclamat. Hinc impensa Ecclesiae cura ut pueri, aquis baptismi abluti, tali reficiantur sacramento, quo superni Paraclyti charismata adipiscantur ad robur susceptae baptismo fidei adiiciendum, ut gratiae amplitudine perfusi Christique militis charactere insigniti &Ú omne opus bonum instructi evadant àc renuntientur.

Licet explorati iuris sit Confirmationem âd animarum salutem de necessitate medii haud requiri (can. 787 Codicis I. C), ob eius tamen praecellentiam et ampla quae secumfert praeclara dona, omni ope est adnitendum parochis ceterisque pastoribus ut christianorum nemo, data occasione, tam excellens salutiferae Redemptionis mysterium negligat; quum admirabili sit adiumento ad acriter decertandum contra diaboli nequitiam, mundi et carnis illecebras ; ad gratiae virtutumque omnium in terris, gloriaeque maius incrementum assequendum in coelis. <ref>S. Thomas von Aquin, p. III, quaest. 72, art. 8 ad 4. </ref>

Quamquam nihil intentatum relinquunt vigiles animarum rectores ut, quantum fieri potest, baptizati omnes hoc sacramento rite muniantur et quidem vix cum ad aetatem rationis participem pervenerint, scilicet circa septennium : quod profecto septennium antevertere licet, prout expresse cavetur canone 788, « ài infans in mortis periculo sit constitutus, vel ministro id expedire ob iustas et graves causas videatur »; permultos nihilominus ex habitis hac de re rationariis constat pueros, utpote morti magis obnoxios, etiam multo antequam aetatem ratione Utentem attigerint, ex hac vita sacro chrismate non delibutos decedere, praesertim hisce nostris temporibus post dirlssimum belli flagitium; quod! et de adultis non paucis, qui in puerili aetate variis de causis confirmari non potuerunt, cotidiana experientia testatur.

Hoc quidem incommodum praecavetur in Ecclesia Orientali, ubi mos est infantes, statim post receptum baptismum, confirmandi. Eadem disciplina in usu quidem erat primis Ecclesiae saeculis etiam apud Latinos, et adhuc servatur ex legitima consuetudine penes quasdam nationes : communis tamen lex Ecclesiae Latinae, in citato can. 788 recepta, statuit ut huius sacramenti administratio differatur ad septimum circiter aetatis annum, quo, aequa praemissa catechesis instructione, pueri uberiores sacramenti sortiantur effectus.<ref>Cfr. Instructio S. C. de Sacr. edita die Pentecostes (20 maii) 1934, pro simplici sacerdote sacr. Confirmationis ex Sedis Apostolicae delegatione administrante (AAS vol. XXVII, p. 11 seq.); Instructio S. C. de Prop. Fide 4 maii 1774; Instructio S. Officii in. iulii 1888. </ref>

Porro ratio praecipua cur tam immodicus christicolarum numeru» sine susceptione huius sacramenti de hac vita demigret, in eo est reponenda, quod iisdem in vitae discrimine constitutis ob Episcopi absentiam opportunitas non exhibetur hoc sacramentum suscipiendi. Definitae doctrinae est solum Episcopum esse ordinarium confirmationis ministrum<ref>Conc. Trident., sess. VII, De confirmatione, can. 3. . v. </ref> (can. 782 § 1) : proindeque Apostolica Sedes iugiter sedulo studuit, ut huius sacramenti collatio Episcopo, tamquam ius et officium ipsi proprium, quantum fieri potuisset, reservaretur. Haec vero S. Congregatio semper religiose cavit, ne detrimentum pateretur reverentia huic sacramento debita et offensionem piae plebis exspectatio ob privationem personae Episcopi, neve illius administrationis conspicuus obfuscaretur splendor ac sollemnis, qui decet, minueretur apparatus. Ast, necessitate bonoque fidelium id flagitante, non semel Apostolica Sedes passim indulgere compulsa est, ut Episcopo, qui in certis rerum et personarum adiunctis haberi non posset, simplex sacerdos in aliqua ecclesiastica dignitate constitutus sufficeretur, tamquam administer extraordinarius huius sacramenti (can. 782 § 2) ; qui congrua pompa eius administrationem perageret, praemonitis semper fidelibus Episcopum esse exclusivum ordinarium ministrum huiusce sacramenti illudque, ab eo sacerdote conferri ex Apostolicae Sedis facultate,;<ref>Cfr. cit. Instr. S. C. de Sacr., III. </ref> prout complura pontificia indulta luculenter ostendunt. <ref>Cfr. cit. Instr. S. C. de Sacr,, I, n. 2; cit. Instr. S. C. de Prop. Fide; cit." instr. S. Officii; Formulae S. C. de Prop. Fide. </ref> (Cfr. can. 786).

Ut igitur prospiciatur etiam spirituali conditioni tot infantium, puerorumque atque adultorum fidelium, qui ob gravem morbum in vitae discrimen adducantur, et certo certius mortem oppetant, quin sacro chrismate linantur, si observantia iuris communis quoad ordinarium ministrum adamussim,urgeatur ; necessarium visum est huic S. Congregationi remedium aliquod exquirere ac suppeditare hac gravissima de causa, ut tam notabili fidelium numero offeratur occasio Confirmationis suscipiendae.

Huius negotii momentum perpendens Ssmus D. N. Pius Papa XII, animarum saluti plenius consulere studens, prae maxima, quam gerit, sollicitudine universalis Ecclesiae, committere dignatus est huic S: Congregationi, pro sua potestate in hac solvenda quaestione, ut rèni'diligenter et impense expenderet in plenariis Comitiis, et resolutionem, quae opportuna sibi visa esset, Ipsi proponeret. Sacra vero haec Congregatio, praehabitis votis plurium consultorum, doctrina prudentiaque praestantium, et ad trutinam revocatis insuper omnibus documentis et actis antea super disciplinam Confirmationis comparatis, totam rem sedulo examini subiecit Purpuratorum Patrum in pluribus Conventibus plenariis.

Mature autem perspecta, quae inde prodiit, sententia idem Summus Pontifex, in audientia Excmo huius Sacrae Congregationis Secretario die 6 Maii 1946 concessa, huic sacro Dicasterio mandavit ut decretum ederet quod disciplinam de Confirmatione administranda in peculiaribus adiunctis supra expositis digereret iuxta leges ab Ipso certa scientia et matura deliberatione probatas atque benigne declaratas. Apostolico mandato ideo fideliter obsecundans haec Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum praesentibus litteris, quae infra recensentur, statuenda decrevit :

1. - Ex generali Apostolicae Sedis indulto, tamquam ministris extraordinariis (can, 782 § 2) facultas tribuitur conferendi sacramentum Confirmationis, in casibus tantum et sub conditionibus infra enumeratis, sequentibus presbyteris, iisdemque dumtaxat:

a) parochis proprio territorio gaudentibus, exclusis igitur parochis personalibus vel familiaribus, nisi et ipsi proprio, licet cumulativo, fruantur territorio;

b) vicariis, de quibus in canone 471, atque vicariis oeconomis;

c) sacerdotibus, quibus exclusive et stabiliter commissa sit in certo territorio et cum determinata ecclesia plena animarum cura cum omnibus parochorum iuribus et officiis.

2. - Praefati ministri Confirmationem valide et licite conferre valent per se ipsi, personaliter, fidelibus tantummodo in proprio territorio degentibus, personis non exceptis in locis commorantibus a paroeciali iuris dictione subductis ; non exclusis igitur seminariis, hospitiis, valetudinariis, aliisque omne genus institutis etiam religiosis quoquo modo exemptis (cfr. can. 792) ; dummodo hi fideles ex gravi morbo m vero mortis periculo sint constituti j ex quo decessum praevideantur.

Si huiusmodi mandati limites iidem ministri praetergrediantur, probe sciant se perperam agere et sacramentum nullum conficere, incolumi praeterea manente statuto canonis 2365.

3. - Hac facultate uti possunt tum in ipsa episcopali urbe tum extra ipsam, sive sedes plena sit sive vacans, dummodo Episcopus dioecesanus haberi non possit vel legitime impediatur quominus Confirmationem per se ipse valeat conferre, nec alius praesto sit Episcopus communionem habens cum Apostolica Sede, licet titularis tantum, qui sine gravi incommodo ipsi suffici queat.

4. - Confirmatio conferatur servata disciplina per Codicem I. C. inducta et ad rem accommodata, nec non ritu adhibito ex Rituali Romano excerpto, quae fuse et ex integro infra transcribuntur : gratis vero quovis titulo est conferenda.

5. - Si confirmandi rationis usum sint assecuti, praeter statum gratiae, aliqua dispositio atque instructio requiritur ut fructuose hoc sacramentum valeant suscipere. Ministri igitur est pro singulorum aegrotorum eaptu eos edocere de his, quae scitu sunt necessaria, intentionem aliquam suscitando percipiendi hoc sacramentum ad robur animae conferendum. Curari autem debet ab his, ad quos spectat, ut si dein convaluerint, opportunis institutionibus circa fidei mysteria, naturam atque effectum huius sacramenti diligenter instruantur.<ref>Cfr. S. Off., 10 apr. 1861 in Collect. S. O. de Prop. Fide, edit. a. MCMVH. vol. V p. 663, n. 1213; Cathechismus Romanus, De Confirmatione. </ref>

6. - Ad normam can. 798, collati sacramenti adnotationem minister extraordinarius in paroeciali confirmatorum libro peragat, ibidem inscribendo nomen suum ac nomina confirmati (et si eius subditus non sit, etiam illius dioecesis et paroeciae), parentum et patrini, diem et locum, adiectis demum verbis: « confirmatio collata est ex Apostolico indulto, urgente mortis periculo ob gravem confirmati morbum ». Adnotatio facienda est etiam in libro baptizatorum ad normam can. 470 § 2. Si confirmatus sit alienae paroeciae, quamprimum minister ipse de eollato sacramento parochum confirmati proprium certiorem reddat per authenticum documentum, quod omnes notitias complectatur, de quibus supra.

7. - Ministri extraordinarii tenentur praeterea singulis vicibus statim ad Ordinarium dioecesanum proprium authenticum nuntium mittere collatae a se Confirmationis, additis adiunctis omnibus in casu concurrentibus.

8. - Ordinarii loci est ministros extraordinarios, de quibus supra, huius decreti praescriptiones meliore, quem censuerit, modo edocere, iisdemque singillatim explanare ut pares omnino inveniantur tam gravi negotio obeundo.

9. - Eiusdem Ordinarii loci officium est quolibet anno, sub initio anni proxime insequentis, relationem mittere ad hanc S. Congregationem de numero confirmatorum, necnon de ratione a ministris extraordinariis suae dicionis in tam praeclaro munere perfungendo adhibita. Ssmus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XII, in Audientia Excmo Secretario huius Sacrae Congregationis die 20 Augusti 1946 concessa, decretum de quo supra approbare et Apostolica Auctoritate munire dignatus est, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, minime obstantibus ; mandavitque ut idem decretum, in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali edendum, vim legis habere incipiat a die Ianuarii 1947.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de Disciplina Sacramentorum, die 14 Septembris anni 1946.

Domenico Cardinalis Jorio,

Praefectus.

Notae

<references />