Revmus ordinarius dioecesis (verba)

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
QUAESTIO. ET RESOLUTIO.
Revmus ordinarius dioecesis

SACRA CONGREGATIO CONCILII
19 Februarii 1921
DE TRANSLATIONIS MISSARUM

(Fons: commentarium officiale: AAS XIII [1921] 228-230)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

QUAESTIO. - Revmus<ref>= Reverendissimus</ref> Ordinarius dioecesis N. quaerit utrum, post Codicis can. 838 promulgationem, abrogata censenda sit, ad normam Can. 6 § 1, lex Conciliaris ecclesiasticae provinciae ad quam perline in qua haec edicuntur: « Nominatim prohibemus Missas celebrandas « dare extra uniuscuiusque dioecesis ambitum absque Ordinarii per- « missione ». Sunt enim qui opinentur - ait Ordinarius - legem hanc Conciliarem potius praeter, quam contra can. 838 aliquid statuere, deter- minando videlicet conditiones facultatis can. 838 indeterminate collatae; verum haec ratio a pluribus reiicitur, nec facile constat quid in hac re practice tenendum sit.

ANIMADVERSIONES. - Exploratum hodie apud omnes est potestatem legislativam Episcoporum huc pertinere ut legibus suis quasi perficiant quod ius commune reliquerit minus definitum et sancitum, ita ut nihil ab ipsis contra ius commune vel eius directionem statui possit. « Inde quoque sequitur, - ait Wernz, Ius Decretalium, II, n. 756, - « Episcopos suis legibus nihil posse prohibere quod iure communi « expresse et indubitanter est permissum, nisi ipsi sacri canones id eis « aperte concedant ». Quod valet etiam de decretis Concilii provincialis, quae non sunt nisi leges communes plurium Episcoporum. Namque approbatio S. Sedis, quae mere condicio est legitimae promulgationis, nullam positivam S. Sedis auctoritatem ad ista decreta superaddit (cfr. Bened. XIV, de syn. dioec, 1. III, e. 3, n. 3; Lucidi, Vis. SS. Lim., I, n. 157).

Iam vero can. 838 haec clara verba habet: « Qui habent Missarum « numerum de quibus sibi liceat libere disponere, possunt eas tribuere « sacerdotibus sibi acceptis, dummodo probe sibi constet eos esse omni « exceptione maiores, vel testimonio proprii Ordinarii commendatos ». Quibus verbis apertissime conceditur facultas tradendi stipendia etiam extra dioecesim, si certae condiciones observentur, inter quas non reperitur permissio Ordinarii proprii transmittentis, sed sola commendatio Ordinarii sacerdotum quibus Missae celebrandae traduntur, si non sint bene noti transmittenti.

Ac verba canonis seu condiciones istas fuisse accurate ponderata, inde colligere possumus, quod, iam ante Codicem, S. Sedes, per hanc S. Congregationem, materiam istam secundum exigentias boni communis ordinavit. Praecipue alleganda sunt decr. Ut debita, 11 maii 1904, 5° et 6° et Recenti decreto, °21 maii 1907.. Priore decreto, n. 5°, sancitur libertas tribuendi stipendia « praeter quam proprio Ordinario aut S. Sedi, « sacerdotibus quoque sibi benevisis » ; altero decreto, inconsideratis transmissionibus occurrere volens, S. C. postulavit interventum Ordinarii, non tamen proprii transmittentis, sed sacerdotis cui Missae com- mittuntur. Dixeris ergo studiose, in istis decretis, vitatam esse necessi- tatem licentiae proprii Ordinarii transmittentis, quae tamen necessitas uno ictu abusus quibus occurrendum erat, semel statuta prorsus abstulisset.

Cuius praetermissionis ratio haec facile dari potest. Prudenti stipendiorum transmissione opportunissima caritas exerceri potest erga indigentes sacerdotes vel. ecclesias aliarum regionum. In praesenti non desunt dioeceses, ubi, sine subsidio huius generis, non pauci ad veram egestatem redacti forent. Proprius autem Ordinarius de operibus suae dioecesis fovendis et extendendis ita solet esse sollicitus, ut condicio eius licentiae prius obtinendae huiusmodi transmissionibus, absque ullo discrimine constituta et praescripta, non parvum rei obstaculum practice opponeret.

Si autem in aliquibus adiunctis, necessitas peculiaris dioecesis exigere videatur ut stipendia extra dioecesim non efferantur, poterit per indultum S. Sedis, ad petitionem singulorum Ordinariorum, huic necessitati pro circumstantiarum diversitate provideri.

Haec dicta sint de generali dispositione qua exigatur condicio licentiae proprii Ordinarii pro transmissione stipendiorum extra dioecesim. Quae non tantum iuri Codicis sed etiam iuri superiori, ut decretis S. Congregationis initio huius saeculi est sancitum, contradicere, simulque non solum praeter sed vere contra canones esse, demonstratur. - Sed praetereunda non est specialis auctoritas quam in certa stipendia possidet Episcopus ex iurisdictione et alta administratione quae ei competit respectu multarum ecclesiarum et locorum piorum. Stipendia enim dari vel iegari possunt tum personis tum locis, in priore casu, sacerdos libere utetur iure sibi concesso can. 838. In altero casu, rector ecclesiae vel loci pii subiecti Ordinario, loci normas ab Ordinario praescriptas in transmittendis stipendiis quae exubérant obser- vare debebit. -

Ad hanc normam, responsio danda proposito dubio videtur, salvo etc.

RESOLUTIO. - In plenariis Sacrae Congregationis Concilii comitiis in Palatio Apostolico Vaticano habitis die 19 februarii 1921, ad propositum dubium videlicet: An et quomodo dispositio Concilii Provincialis N. sustineatur in casu, Emi ac Rmi Patres respondendum censuerunt:

« Quoad Missas fundatas, vel ad instar manualium, vel manuales « datas intuitu Causae piae, affirmative; in reliquis servetur can. 838 « Codicis Iuris Canonici ».

Quam resolutionem, referente postmodum infrascripto S. Congregationis Secretario, Ssmus Dnus Noster Benedictus Div. Prov. PP. XV approbare et confirmare dignatus est.

I. MORI,
Secretarius.

Anmerkungen

<references/>