Beatus Petrus Favre (verba)
Beatus Petrus Favre |
---|
FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DE PERACTA CANONIZATIONE AEQUIPOLLENTI BEATI PETRI FAVRE, S.I.
17. decembris 2013
(Commentarium officiale: AAS CVI [2014] n. 8, pp. 607-611)
Beatus Petrus Favre inter Societatis Iesu sanctos praecipuum obtinet locum. Religiosus fuit, spiritalis vitae studiosus, homo nempe Dei, qui precationem effecit veluti micans cor suae exsistentiae atque cardinem assidui in tota Europa apostolatus.
Die XIII mensis Aprilis anno MDVI parvo in pago Sabaudiae, qui est Le Villaret, natus est, atque praecipua vitae christianaeque doctrinae rudimenta a familia recepit. Lutetiam Parisiorum se contulit studia confecturus atque in philosophia licentiam adepturus, deinceps titulum Magistri artium consecuturus. Ibidem sanctum Franciscum Xavier convenit et sanctum Ignatium de Loyola. Ad primum coetum pertinuit octo sodalium, qui effecerunt ut Societas Iesu oriretur. Una cum illis die XV mensis Augusti anno MDXXXIV temporanea vota apud Montem Martyrum nuncupavit. Lutetiae Parisiorum, sancto Ignatio in Hispaniam profecto, dux ipse fuit atque partim confessarius, celebrans et spiritalis moderator illorum Iesuitarum. Cum suas propter intellectus spiritusque facultates experientiasque primis a Sociis summopere aestimaretur, effecit ut Societas cognosceretur et novi sodales asciscerentur. Sicut sacerdos Favre operam dedit ut Dei amorem ac misericordiam homines perciperent. Suo in presbyterali famulatu nihil aliud esse voluit, nisi ut magis magisque humile fieret in Domini manibus instrumentum. Sua vita suoque exemplo docuit duas res a nobis expetere Christum, ut continenter nos ad caelum elevaremus spiritum atque porro in nos ingrederemur ad Ipsum inveniendum. Apud eum spiritalis discretio praetermittere non poterat quin omnes res Dei sub lumine considerarentur atque ea ex re necessitas oriretur se contuendi, propriae infirmitatis crucem suscipiendo. Postquam nequiquam Terram Sanctam adire conatus, ad primum communitatis vitae propositum, suis cum Sociis Romam se contulit, ab anno MDXXXVIII Summi Pontificis se tradens voluntati. Sic a Summo Pontifice Paulo III munus recepit Romae in studiorum Universitate Sapientia docendi. Idem Summus Pontifex summae prudentiae apostolicas politicasque inter Nationes missiones ei demandavit atque eum Parmam misit, ubi beatus praedicandi sustinuit officium, cum ad peccata saepe confitenda et Communionem, ad apostolatum erga pauperes aegrotosque homines invitaret, atque sancti Ignatii spiritales exercitationes egit. Hac in urbe nonnullos sacerdotes sustinuit atque cum illis Confraternitatem Nominis Iesu condidit, quae praecursoria est habenda Marialium Consociationum. Praecipua qualitas ipsius beati Petri Favre prompta fuit oboedientia « ad exeundum de terra » et ad eundum quo eum vocabat Summus Pontifex. Hoc oboedientiae animo eius apostolatus concludebatur, qui mirabili virtutum apparatu alebatur. Inter has humilitas eminebat. Animas ipse est moderatus non sicut omnia sciens, sed comitans, auscultans et pro eis precans, non sibi sed Deo fisus. Quod perfectam humilitatem obtinere cupiebat, quodque personale diarium, Memoriale, est testatum, id non moderabatur affectata eius perfectio, sed potius in proximum amor ac desiderium sese Domino crucifixo conformandi. Apud sanctum Ignatium de Loyola legimus: « ad imitandum Christum Dominum nostrum, utque ei magis actu similis fiam, volo et eligo magis paupertatem cum Christo paupere, quam divitias; opprobria cum Christo pleno opprobriis quam honores; et magis desidero aestimari vanus et stultus pro Christo, qui prior habitus fuit pro tali, quam sapiens ac prudens in hoc mundo » (Exercitia spiritualia, 167).
Sancti Ignatii exercitiis spiritalibus efformatus, Favre continenter in humilitate institit ideoque sua interior libertas adolevit, quae effecit ut res adversas tamquam gratiam acciperet. Hac alta humilitate munitus, beatus Petrus agnovit quo pacto Consilia evangelica, sicut peculiaris ratio cum Deo cooperandi, habeant pondus in virtutibus theologalibus amplificandis: oboedientia fidem roborat, paupertas spem auget, castitas amorem acuit. Eius vita intellegere possumus quemadmodum ei oboedientia significaverit perduci sicut Abraham, oboedientia scilicet fidei quae eum fecit instrumentum, omnia opera bona acturum. Id factum est artam ob necessitudinem cum Christo crucifixo eiusque ob oboeditionis imitationem « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philp 2, 8) constitutam. Anno MDXL, rursus Summo Pontifice imperante, Germaniam petivit, ubi colloquia participavit quae Vormatienses pactiones genuerunt. In vero spiritali oecumenismo reconciliationis fraternitatisque vixit. Cum iam studiorum curricula Lutetiae Parisiorum ageret, Lutheri opinationes attigit. Inter primos ille annumeratur, qui per reformatam cleri vitam Lutheranas opiniones debellare cuperent, de necessitate sibi conscius ad primigeniam Ecclesiam redeundi, videlicet ad vivendi Iesu rationem. Complura diplomatica officia absolvit eodemque tempore docuit et in tota Europa est concionatus, in Germania, tum in Lusitania, tum in Hispania, rursus in Italia, ubi anno MDXLVI sicut Peritus Theologus ad Concilium Tridentinum participandum vocatus est. Mense Iulio eiusdem anni Romam rediit, ubi die I mensis Augusti laboribus morboque correptus, pientissime e vita excessit.
Altissimae spiritalitatis sacerdos, inter praecipua suae vitae opera communionem cum Domino colendam putabat. Mire quam hoc studium illis transferebat spiritalia exercitia agentibus, quae sancti Ignatii ex ingenio oriuntur. Mirabiliter ipse effecit ut sive per praedicationem, sive per exercitia auditores intellegerent fundamentum fidei itineris in precationis vita niti, unde ad vitam missionariam, ampliore sensu consideratam, vocatio manat. Apostolicum studium inter praecipuas spiritales eius qualitates adscribitur. Quo magis beatus Petrus Favre Dei Spiritu imbuebatur, eo magis in libertate et interiore claritate progrediebatur atque apostolico item operi se dicare poterat. In eo operis precationisque, actionis contemplationisque frugifera facta est commixtio. Precatio opus sustinebat idque frugiferum reddebat, studiosum opus eum ad precandum impellebat eundemque ad se Deo in fide impensius committendum. Haec omnia ad maiorem Dei gloriam et ad maiorem hominum salutem, eo quod vivere, docere ac praedicare potuit, quandoquidem ante omnia se esse sicut Christi cor conatus est, scilicet Dei cor quod se propter amorem « exinanivit ». Sic eius cor eiusque mens tendebantur ac sancte inquietabantur, quod est eius qui Deum quaerere non cessat, ut Eum inveniat atque inventum ut adhuc semperque quaerat. Sibi sancti Augustini verba adscripsit, quae volunt: orare ut desideretur ac desiderare ut cor dilatetur, ita ut in Deo residat. Homo hic Dei Christi fragrantiam quoquoversus diffudit, ideo suas propter insignes virtutes et apostolatus ubertatem sibi admirationem conciliavit; aliis verbis sanctus in vita, in morte et post mortem habitus est atque eius memoria cultui nexa est, quem Dei populus sua sponte ei tribuit, qui confestim ei beati titulum impertivit.
Episcopus Anneciensis Societatis Iesu rogatu, mense Iunio anno MDCC-CLXIX, Processus de sanctitatis fama cultuque ab immemorabili tempore praestito est incohatus. Beatus Pius IX, die V mensis Septembris anno MDCCCLXXII publicum cultum confirmavit, qui saeculorum decursu numquam est intermissus. Propter nuper admotas preces, quas Superior Generalis Societatis Iesu, P. Adolfus Nicolas, et Anneciensis Episcopus, Venerabilis Frater Ivo Boiveneau adhibuerunt, Nos Ipsi, audito Venerabili Fratre Nostro Angelo S.R.E. Cardinale Amato, Praefecto Congregationis de Causis Sanctorum, facultatem fecimus ut ad hanc rem procederetur. Parata Positione super canonizatione aequipollenti, cum plane comprobarentur virtutes heroum in modum exercitae et fama signorum quam beatus est circumfusus, casus die VIII mensis Octobris anno MMXIII a Consultoribus Historicis felici cum exitu est pervestigatus, tum a Consultoribus Theologicis die IX mensis Novembris anno MMXIII est perpensus, qui agnoverunt eiusdem heroicas virtutes. Sic porro iudicarunt Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria die XVII mensis Decembris anno MMXIII.
Itaque, eodem die omnibus mature perpensis et certa scientia, divino auxilio invocato, sententiam Congregationis de Causis Sanctorum ratam habuimus et statuimus item ut cultus, huic strenuo sancti Ignatii de Loyola discipulo, nunc et deinceps ad totam Ecclesiam deferretur. Itaque ad Dei gloriam, ad exaltationem fidei et vitae christianae incrementum, apostolica Nostra ex auctoritate decernimus ut Petrus Favre, Societatis Iesu sodalis, sanctus sit et statuimus ut Sanctorum Catalogo adscribatur ac pia devotione recoli et inter Sanctos Ecclesiae Universalis invocari debeat.
Volumus tandem ut haec Nostra deliberatio firma sit, immutabilis et irrevocabilis, atque exoptamus item ut laetanter et gratanter seu ab Ecclesiae pastoribus seu a fidelibus recipiatur, qui, lumen contemplantes quod ex virtutibus ac spiritali sapientia sancti Petri Favre manat, in Christum Crucifixum, Filium Dei hominisque Redemptorem amore magis ac magis flagrent ipsique, mirabilia sanctitatis eius exempla imitantes, in communione cum sanctis Apostolis Petro et Paulo omnibusque aliis caeli incolis alacriter in sanctitudinis semita procedere possint.
EGO FRANCISCUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Weblink
- Fons: Pagina vaticana