Graves et increscentes (verba)

Aus kathPedia
Version vom 26. Juni 2018, 10:49 Uhr von Oswald (Diskussion | Beiträge) (Oswald verschob Seite Graves et increscentes nach Graves et increscentes (verba))
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springenZur Suche springen
Epistula apostolica
Graves et increscentes

a papa Paulo VI.
AD PATRIARCHAS, PRIMATES, 
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ORBIS CATHOLICI
QUINQUAGESIMO EXEUNTE ANNO POST CONDITAM PONTIFICIAM MISSIONALEM CLERI UNIONEM.
5. septembris 1966
(Commentarium officiale: AAS 58 [1966] 750-756)

(Quelle: Pagina vaticana)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


Venerabiles fratres
salutem et apostolicam benedictionem

GRAVES ET INCRESCENTES in dies necessitates, in quibus ob peculiares nostrae aetatis condiciones hodie sacrum Evangelii praeconum munus obitur, sane postulant, ut opera inceptaque omnia, ad missionalem apostolatum spectantia, aptius horum temporum rationibus accommodentur ac novam vim novaque incrementa accipiant. In id autem quantum conferre possit operosa sacrorum administrorum industria, nemo est qui non videat, cum ad sacrarum missionum causam promovendam iidem ex ipso sacerdotali Ordine suscepto prae ceteris impellantur. Quare Concilium Oecumenicum Vaticanum II hoc ipsis praecepit: Curam pastoralem presbyteri ita ordinabunt, ut dilatationi Evangelii apud non-christianos iuvent.ref>Decret. Ad gentes, n. 39.</ref>

Consentaneum igitur erat, Venerabiles Fratres, ut perlibentes nuntium audiremus, proximo mense octobri dimidium saeculum celebratum iri, ex quo Pontificia Unio Cleri pro Missionibus optimo consilio condita, est. Quae quidem faustitas gratam Nobis exhibet opportunitatem publice benevolentiam Nostram profitendi erga consociationem, cui Nosmetipsi nomen dedimus, et cuius ope coniunctos Nos cum Christi operariis in longinquis missionum territoriis laborantibus iudicavimus. Idque pariter Nobis copiam quoque dabit frugiferum de re missionali serendi colloquium vobiscum, Venerabiles in Episcopatu Fratres, atque paterna adhibendi hortamenta dilectissimis sacerdotibus, qui ordinis Episcopalis providi cooperatores eiusque adiutores et organum sunt.<ref>Const. dogm. Lumen gentium, n. 28.</ref>

Cogitatione complectentes felices progressus ac praeclara promerita, quae hoc temporis spatio vitam atque navitatem Unionis Cleri pro Missionibus nobilitaverunt, facere non possumus quin gratum memoremque animum convertamus ad egregios eos apostolicos viros, qui providae huius consociationis prima fundamenta iecerunt, atque in primis ad P. Paulum Manna, e Mediolanensi Instituto pro Missionibus ad exteras gentes, Unionis conditorem, cuius nomen in sacrarum missionum annales aureis litteris dignum est referri. Numquam profecto intercidet huius Evangelii praeconis memoria, qui, extremi Orientis regiones infirmae valetudinis causa iterum iterumque relinquere coactus, horum itinerum occasione magno cum animi maerore animadvertebat, in quam dolenda ignorantia versarentur christifidelium multitudines circa spiritualem earum gentium sortem, ad quas Evangelii lumen nondum pervenisset. Neque eum fugiebat hoc plerumque contingere, quod sacerdotes, suis apostolatus operibus unice intenti, haud satis, uti oporteret, erga sacras missiones sollicitum animum gererent. Quapropter vir Dei non sine superno affiatu magnanimum illud cepit consilium, ut scilicet sacerdotum omnium sollicitudinem pro sacrarum missionum causa excitaret, atque per eos studium earundem missionum apud christianum populum propagaret.

Feliciter contigit, ut ad hoc propositum efficiendum ipsi praesto adesset piissimus Praesul Vido Maria Conforti, Parmensis Episcopus idemque conditor Missionalis Instituti a S. Francisco Xaverio. Qui quidem non solum consilio et opera nascentem Unionem egregie iuvit, sed etiam auctoritatem suam interposuit, ut orta Unio approbatione pontificia donaretur. Quae approbatio die XXXI mensis Octobris anno MCMXVI concessa est a Decessore Nostro fel. rec. Benedicto XV, qui praeterea in Encyclicis Litteris, quibus index Maximum illud, die XXX mensis Novembris anno MCMXIX editis, eandem Unionem apertis verbis laudavit et clero universo publice commendavit.

Fatendum quidem est, Unionem Cleri pro Missionibus, eo conditam ut auxiliatricem quamlibet cleri operam iuvandis missionibus complecteretur, numquam in id contendere destitisse, quod initio ipsi propositum fuit, hoc est ut sacerdotes erudiret atque edoceret; ut apud eos pleniorem de sacris missionibus notitiam foveret; ut vocationes missionales aleret; ut, per Pontificium Opus a Propagatione Fidei, externa subsidia pro Evangelii praeconibus corroganda curaret. At pariter, postquam haec consociatio ex Italia per universum terrarum orbem propagata est, sponte accidit, ut eadem paulatim ad perfectiorem formam atque structuram perveniret, peculiarique modo ad illam christiani populi educationem conferret, ad quam Pontificia Opera a Propaganda Fide, a S. Petro Apostolo et a S. Infantia, pro suo quodque munere, salutariter iam speetabant.

Auspicio igitur et impulsu Decessorum Nostrorum, ac praesertim fel. rec. Pii XI, Unio Cleri pro Missionibus, quae proximae potestati S. Congregationis de Propaganda Fide concredita fuit, paulatim, ut par erat, in Pontificiis Operibus Missionalibus praeclarum obtinuit locum.

Ad Nos quod attinet, iam asseveravimus, ad Pontificia Opera Missionalia, humilis Vicarii Christi servitio directe addicta, spectare honorem, onus atque officium sustinendi missionem Evangelii nuntiandi, eique necessaria subsidia suppeditandi;<ref>Allocutio ad Moderatores Pontificalium Operum Missionalium, die 14 maii 1965 habita: AAS 57 (1965) p. 520.</ref> hodie autem, post celebratum Concilium Oecumenicum Vaticanum II, eo magis est quod illud officium illudque munus declaremus pertinere peculiari modo ad Unionem Cleri; in qua fiduciam Nostram confirmamus. Quinimmo, Decessorum Nostrorum benevolentiam imitantes, Nobis perplacet oblatam occasionem nancisci, ut nonnulla vobis ad considerandum proponamus, quae ad felicem huius consociationis profectum atque incrementum conferre possint; quae videlicet clariore in luce collocent naturam et munera Unionis, ac simul firmiorem ipsius externam compagem reddant; ita quidem ut omnibus manifesto pateat, Unionem Cleri pro Missionibus, quamvis ceterorum Pontificalium Operum Missionalium ortu postrema sit, catione tamen spiritualis praestantiae non extremam in iisdem iure putandam esse.

In primis sodales Unionis Cleri pro Missionibus hoc suum esse arbitrentur, ut in animos suos derivent atque in vitae actionem traducant spirituales divitias unici, aeterni atque indivisibilis sacerdotii Christi. Quod Christi saeerdotium suapte natura missionarium existimandum est; quemadmodum ea Redemptoris nostri verba aperte declarant, quibus ipse de divina missione loquitur, quam a Patre accepit et Ecelesiae suae tradidit continuandam: Sicut misit me Pater et ego mitto vos.<ref>{{#ifeq: Evangelium nach Johannes | Graves et increscentes (verba) |{{#if: Joh|Joh|Evangelium nach Johannes}}|{{#if: Joh |Joh|Evangelium nach Johannes}}}} 20{{#if:21|,21}} EU | BHS =bibelwissenschaft.de">EU | #default =bibleserver.com">EU }}.</ref>

Quam ob rem quilibet altaris administer, utpote qui vi sacrae Ordinationis Sacerdotii Christi particeps sit, omnino oportet peculiarem hanc notam Sacerdotii Christi in se referat: hoc est tota vita sua atque in omnibus sacri muneris officiis pergendi divinam Iesu Christi missionem, salutis nuntium hominibus perferendo. Sacerdotes — ut praeclare docet Concilium Oecumenicum Vaticanum II — sub auctoritate Episcopi portionem gregis dominici sibi addictam sanctificant et regunt, Ecclesiam universalem in suo loco visibilem faciunt, et in aedificando toto corpore Christi (cfr. Eph. 4, 12) validam opem afferunt.<ref>Const. dogm. Lumen gentium, n. 28.</ref> Quare sicut Christus primus missionarius dicendus est, ita sacerdotes omnes, propter sacram Ordinationem susceptam, missionarii sunt habendi.

Persuasissimum prorsus habemus, sacerdotes in Pontificiam Unionem Cleri allectos, si diligenter dent operam missionariae catholici sacerdotii naturae penitus investigandae, satis habere causae quare impensiore pietate ac pastorali studio renoventur, magna cum totius Mystici Christi Corporis utilitate atque profectu.

Aliud praeterea munus tamquam proprium Nostrae Unioni Cleri assignare par esse censemus. Scilicet quemadmodum divinus Redemptor, ut missione sibi eredita fungeretur, in hunc mundum venit, non ad suam quaerendam gloriam, sed ad voluntatem Patris faciendam, constitutus Sacerdos et victima, mediator Dei et hominum, Magister et Pastor, pro omnium salute, non secus Christi sacerdos, qui vim huius missionis penitus perceperit, probe novit, se praesertim ad Ecclesiae ministerium consecratum esse; uti hoc loco plane declaratur: Presbyteri ... vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, summi atque aeterni Sacerdotis, ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ... munus Christi Pastoris et Capitis pro sua parte auctoritatis exercentes, familiam Dei, ut fraternitatem in unum animatam, colligunt et per Christum in Spiritu ad Deum Patrem adducunt.<ref>Ibid.</ref>

Sacerdotum igitur, qui alicuius dioecesis ministerio addicti sint, proprium ac gravissimum officium est populum Dei iuvare ad rectam ac plenam conscientiam acquirendam de Ecclesia tamquam de Corpore vivente, quod variis atque inter se coniunctis membris constat; ita quidem ut unusquisque in vita Ecclesiae officii partes sibi ex Baptismo et Confirmatione assignatas conscio ac strenuo animo sustinere valeat, atque adeo Ecclesia Dei reapse evadat signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis.<ref>lbid. n. 1.</ref>Ut alias iam diximus, agitur de tali educatione ac formatione animorum inducenda, qua nos discamus cogitare et agere tamquam particulae, tamquam fini et fratres huius Communitatis ecclesialis.<ref>Allocutio christifidelibus coram admissis habita die 8 mensis Iunii anno 1966.</ref>

Quoniam vero arduum huiusmodi educationis opus singulorum indu¬stria sacerdotum privatisque rationibus absolvi nequaquam potest, sed communem actionem coniunctasque vires requirit, Nobis opportunum videtur Pontificiae Unioni Cleri hoc etiam peculiare munus demandare, ut nempe piena haec conscientia de Ecclesiae mysterio seu actuosus missionalis spiritus magis magisque apud christianum populum increbrescat atque dimanet. Eo vel magis quod, si ad fidelium multitudines missionario spiritu imbuendas necessaria semper erit opera ipsorum missionariorum eorumque praedicatio, nihilominus missionaria conscientia christifidelium firma atque universalis evadere nequit, nisi etiam accedat assidua sacerdotum institutio, qui curae animorum addicti sunt, quique hac de causa et ipsi vero missionali munere perfunguntur.

Praeterea Nobis in animo est auctoritate Nostra confirmare momentum Decreti Ut universa a S. Congregatione Propagandae Fidei editi die XIV mensis Aprilis anno MCMXXXCVII, quo Unio Missionaria Cleri Pontificiis Operibus Missionalibus annumerata est. Hodie autem, post editum Decretum Concilii Oecumenici Vaticani II Ad gentes, Unio Cleri, sub potestate Sacrae Congregationis Propagandae Fidei directe constituta, non solum rursus publice agnita est tamquam proprium Apostolicae Sedis instrumentum ad catholicos inde ab infantia sensu vere universali et missionario imbuendos,<ref>Decr. Ad gentes, n. 38.</ref> sed praesertim ceterorum Pontificalium Operum Missionalium veluti anima est putanda. Revera haec consociatio non est novum quoddam Opus missionale ad fidelium stipes corrogandas, sed veluti naturalis schola est, in qua christifidelium animi excoluntur et conformantur ad socialem sensum Baptismi; deinde adiuvat et complet navitatem ceterorum Pontificalium Missionalium Operum, ita ut haec etiam Opera evadant totidem scholae educationis christianae et missionariae; denique sollertem dat operam, ut eadem omnibus innotescant, in suis inceptis et finibus assequendis iuventur, atque in omnibus paroeciis condantur et promoveantur.

Cum igitur Unio Cleri pro Missionibus innitatur talibus doctrinae principiis ac talem pietatis ac navitatis sacerdotalis formam inducere contendat, optandum profecto est, ut a vobis, Venerabiles Fratres, et a vestris dilectis sacerdotibus libentissime excipiatur, id poscente conscien¬tiae officio in sacerdotali animo insito, quod potius est quam quamvis externae legis obligatio. Ad Nos quod attinet, Decessorum Nostrorum hortamenta iterantes, volumus ut Unio Cleri in unaquaque dioecesi rite constituatur eademque habeatur tamquam pars necessario complens universam sociam actionem, ad missiones spectantem, quae a Pontificiis Operibus Missionalibus peragitur.

Denique silentio praeterire nolumus aliud Decretum Huic sacro, a S. Congregatione Propagandae Fidei editum die XIV mensis Iulii anno MCMXLVII, quo ad nomen suum dandum Unioni Cleri pro Missionibus vocabantur etiam religiosi sodales laici et sanctimoniales. Quo Decreto opportune factum est, ut sedulitatis campi ad sacras precationes, ad dolores christiana patientia tolerandos et ad apostolatum spectantes — qui campi proprie ac praecipue ad Unionem Cleri pertinebant — ad novos operarios paterent, qui, utpote religiosa professione Deo consecrati, magni momenti auxiliatricem iam praestabant operam sacerdotibus in christiano populo educando. His enim omnibus dilectis filiis haec sodalitas aptissimum subsidium praebet, ut vocationem suam ecclesialem ad normam Concilii Oecumenici Vaticani II firment ac solident; ut catholicae vitae communionem magis participent; ut pro regni Christi amplificatione Deo offerant praestantissimos spirituales thesauros, quos suis precibus seseque abnegandi studio in religiosa vita cotidie sibi parant. Quare flagrantissimis votis exoptamus ut cuncta religiosa Instituta, praesertim vero Monasteria clausurae obnoxia, alacri studio ascribantur Unioni Cleri pro Missionibus, ad normam statutorum, ab Apostolica Sede approbatorum; ita quidem ut haec Unio, quamvis nobile clarumque initio sibi datum nomen retineat, etiam Unio Missionaria religiosorum religiosarumque sodalium merito appellaci possit.

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, animi Nostri sensus vobis aperte patefecimus, id vehementer cupientes, ut unitatem, mutuas necessitudines, sociam operam et cumprimis flammam missionarii spiritus foveremus. Universum hominum genus salutem ab Ecclesia exspectat, quae ex Dei Patris et Redemptoris Nostri cognitione et amore proficiscitur; dilectissimi autem Evangelii praecones tunc tantum salutis nuntium late afferre poterunt, si christiani universi cum ipsis cor unum et anima una precando sociamque praestando operam efficiantur. In huiusmodi salutifera christianorum unitate asserenda et fovenda praecipuum situm est munus Unioni Cleri pro Missionibus concreditum: Unum sint, ut cognoscat mundus quia tu me misisti.<ref> {{#ifeq: Evangelium nach Johannes | Graves et increscentes (verba) |{{#if: Joh|Joh|Evangelium nach Johannes}}|{{#if: Joh |Joh|Evangelium nach Johannes}}}} 17{{#if:21|,21}} EU | BHS =bibelwissenschaft.de">EU | #default =bibleserver.com">EU }}.</ref>

Cum hanc sodalitatem in vestris dioecesibus, Venerabiles Fratres, constitueritis, omni diligentia consulite, ut eadem moderanda sacerdotibus committatur, qui pietate ceteris praestent eorumque animi magis pateant ad illum pastoralem spiritum et affiatum, qui a Concilio Oecumenico Vaticano II salutariter in Ecclesia excitatus est. Praeterea haec Unio Cleri praesens adsit in Consiliis Pastoralibus dioecesanis; in Seminariorum saepta ingrediatur, auspicio ductuque Moderatorum, qui eadem uti poterunt tamquam praestantissimo subsidio atque auxilio ad integram atque ecclesialem institutionem sacris alumnis impertiendam; ubique locorum preces atque opportuna incepta foveat ad christianorum unitatem restaurandam; denique ministerio sacerdotum, qui Catholicae Actionis agminibus praesunt, vero missionali spiritu navitatem apostolatus laicorum augeat et imbuat.

Nobis autem maxime cordi est, huius sodalitatis efficacitate et vi in singulis dioecesibus et paroeciis magis magisque invalescere Nostra Pontificia Opera Missionalia, quae potissimum ad effectum deducunt coniunctionem multiplicis adiutricis operae, quam christifideles Summo Pontifici praestant.<ref>Radiophonicus nuntius, die 23 octobris 1965 habitus, die recurrente rei missionali provehendae dicata: AAS 57 (1965) p. 922.</ref>

Extremo, Deiparam Virginem Mariam, Apostolorum Reginam, Unionis Cleri pro Missionibus Patronam atque Ecclesiae Matrem suppliciter invocantes, animo spei pieno vobis, Venerabiles Fratres, haec vota Nostra et optata commendamus, dum vobis vestroque clero atque missionalibus universis, pignus benevolentiae Nostrae, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. 

Datum Romae, apud Sanctum Petrum,die V mensis Septembris anno MCMLXVI
Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI.

Anmerkungen

<references />

Weblinks