Inclytum patriarcham: Unterschied zwischen den Versionen

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
(link)
(kat)
 
Zeile 26: Zeile 26:
 
[[Kategorie:Lehramtstexte (verba)]]
 
[[Kategorie:Lehramtstexte (verba)]]
 
[[Kategorie:Lehramtstexte (Pius IX.)]]
 
[[Kategorie:Lehramtstexte (Pius IX.)]]
 +
[[Kategorie:Josef von Nazareth]]

Aktuelle Version vom 3. Mai 2021, 14:58 Uhr

Litterae Apostolicae
Inclytum patriarcham

a papa Pii IX
QUIBUS UBERIUS CONSULITUR RITUI QUO S. IOSEPH, CATHOLICAE ECCLESIAE PATRONUS, SIT CELEBRANDUS
7 iulii 1871

(Fons: commentarium officiale: ASS 6 [1870-71] 324-327)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


« Inclytum Patriarcham Beatum Iosephum, quem Deus Omnipotens prae omnibus Sanctis suis purissimum verumque sponsum esse voluit in terris immaculatae Virginis Mariae, ac putativum unigeniti Filii sui patrem, quemque ad tam sublimia munera fidelissime implenda gratiis prorsus singularibus auxit et abunde cumulavit, merito Catholica Ecclesia gloria et honore in caelis coronatum amplissimo prosequitur cultu atque intimo veneratur pietatis affectu• Quamobrem Romani Pontifices Praedecessores Nostri, ut augerent in dies, ac ardentius excitarent in Christifidelium cordibus devotionem et reverentiam erga sanctum Patriarcham, eosque cohortarentur ad Illius apud Deum intercessionem summa cum fiducia implorandam, haud omiserunt quoties opportuna esset occasio novas semper ac maiores publici cultus significationes eidem decernere. Inter eos memoria repetere sufficiat Praedecessores Nostros felicis recordationis Xistum IV qui festum S. Iosephi inseri voluit in Breviario et Missali Romano, Gregorium XV qui decreto diei VIII Maii An. MDCXXI festum ipsum sub duplici praecepto in universo orbe recoli mandavit; Clementem X qui die vi Decembris An. MDCLXX eidem festo ritum duplicis secundae classis concessit; Clementem XI qui decreto diei iv Februarii An. MDCCXIV festum praedictum Missa ac Officio integre propriis condecoravit; ac tandem Benedictum XIII qui nomen sancti Patriarchae decreto edito die xix Decemb. An. MDCCXXVI Sanctorum litaniis addi iussit. Ac nos ipsi, postquam investigabili Dei iudicio ad supremam Petri Cathedram evecti fuimus, moti tum illustrium Praedecessorum Nostrorum exemplis, tum singulari devotione, qua usque ab adolescentia erga eumdem sanctum Patriarcham affecti fuimus, decreto diei x Septembris An. MDcccxLvii magno animi Nostri gaudio ad universam Ecclesiam sub ritu duplicis secundae classis extendimus festum Patrocinii eius, quod iam pluribus in locis speciali huius Sanctae Sedis indulto celebrabatur. Verum postremis hisce temporibus, in quibus immane ac teterrimum bellum contra Christi Ecclesiam fuit indictum fidelium devotio erga Sanctum Iosephum adeo increvit et progressa est, ut omni ex parte ad Nos innumerae ac feryidissimae pervenerint postulationes, quae nuper dum Sacrum Oecumenicum Concilium Vaticanum haberetur, ab omni fidelium coetu et quod maxime interest a plurimis ex Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. Ecclesiae Cardinalibus et Episcopis renovatae fuere, quibus flagitabant, ut luctuosis hisce temporibus ad mala omnia propulsanda, quae Nos undique conturbant, efficacius Dei miserationem per merita et intercessionem Sancti Iosephi exoraremus, illum Catholicae Ecclesiae Patronum declarantes. Nos itaque hisce postulationibus moti Divino lumine invcato tot ac tam piis votis annuendum censuimus, ac peculiari Decreto Nostrae Sacrorum Rituum Congregationis quod inter Missarum solemnia in Nostris Patriarchalibus Basilicis Lateranensi, Vaticana ac Liberiana die VIII Decembris elapsi anni MDCÇCLXX immaculatae Conceptioni Ipsius Sponsae sacro publicari iussimus, eumdem Beatum Patriarcham Iosephum Ecclesiae Catholicae Patronum solemniter declaravimus, Illiusque festum die decimanona Martii occurrens, deinceps sub ritu duplici primae classis, attamen sine octava ratione quadragesimae, in Orbe universo celebrari mandavimus<ref>Hoc S. Congregationis S S . Rituum Decretum habes expositum pag. 193</ref>. Et quoniam aequum reputamus, post Nostram declarationem Sancti Patriarchae in Catholicae Ecclesiae Patronum, Ipsi in publico ecclesiastico cultu omnes et singulas honoris praerogativas tribuendas esse, quae iuxta generales Breviarii et Missalis Romani rubricas Sanctis Patronis praecipuis competunt, ideo Nos ex consultu Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum renovantes, confirmantes, atque etiam ampi ian tes praesentibus Nostris Litteris praefatam dispositionem illius Decreti, mandamus insuper, ac iniungimus, quae sequuntur. Volumus scilicet, quod tam in festo Natali Sancti Iosephi, quam in alio Ipsius Patrocinii, etiamsi occurrant extra Dominicam diem addatur semper in Missa Symbolum seu « Credo.» Volumus insuper quod in oratione « A cunctis » quandocumque recitanda erit, adiiciatur semper post invocationem Beatae Mariae Virginis, et ante quoscumque alios sanctos Patronos, exceptis Angelis, et Sancto Ioanne Baptista, commemoratio S. Iosephi per haec verba « cum Beato Ioseph.» Volumus denique ut hoc ipso ordine servato inter Suffragia Sanctorum, quandocumque illa a rubricis praescribuntur, apponatur sequens commemoratio in honorem eiusdem Sancti Iosephi. (Ad Vesperas Antiphona) «. Ecce fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam -. Gloriae et divitiae in domo eius. RJ. Et iustitia eius manet in saeculum saeculi. (Ad Laudes Antiphona): Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius loseph. Os iusti meditabitur sapientiam. RJ. Et lingua eius loquetur iudicium - (Oratio) Deus, qui ineffabili providentia Beatum loseph Sanctissimae Genitricis tuae sponsum eligere dignatus es, praesta quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis.» Haee volumus mandamus decernentes has litteras Nostras firmas validas et efficaces existere et fore suosque plenarioè et integros effectus sortiri et obtinere, non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium transumptis Litterarum, seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die vii Iulii MDCCCLXXI.

Pontificatus Nostri Anno Vicesimosexto.»
Loco Signi
Pro DOMINO CARD. PARACCIANI CLARELLI.

F. Profili Substitutus.

Nota

<references />

Weblinks