Quemadmodum Deus: Unterschied zwischen den Versionen

Aus kathPedia
Zur Navigation springenZur Suche springen
(Die Seite wurde neu angelegt: „<center> Decretum Urbis et orbis {|align="center" cellpadding=5px; !bgcolor="silver"|'''Quemadmodum Deus''' |} [[Kongregation für den Gottesdienst …“)
 
(Fortsetzung folgt)
Zeile 25: Zeile 25:
 
'''Riñe Domine'''
 
'''Riñe Domine'''
  
Sanctissimus Dominus Noster Pius PAPA IX, satisfacere volens postulationibus omnium ferme Sacrorum Antistitum in Oecumenica etiam Vaticana Synodo manifestatis, Sanctum Patriarcham Iosephum Deiparae Virginis Sponsum declaravit Ecclesiae Catholicae Patronum, ut ipsa, in miserrima hac temporum angustia plurimis exagitata calamitatibus, illius patrocinio, destructio tandem adversitatibus ac erroribus universis, secura Deo serviat libertate. Etsi autem Sanctissimus idem Dominus praefati Sancti Iosephi natale Festum die xix Martii occurrens sub ritu duplici primae classis in posterum celebrari mandaverit, tamen a redintegrando in eodem Festo duplici praecepto sese abstinuit (1), voluitque, ut, per praesentes Sacrorum Rituum Congregationis Litteras, significaretur Locorum Ordinariis, Se libenter eorum votis esse satisfacturum si Ordinarii ipsi, inspectis Locorum ac Temporum nec non respectivi Gubernii voluntate, ita in Domino expedire iudicantes, supplicia vota sua huic Sanctae Sedi Apostolicae porrexerint ad redintegrationem in huiusmodi Festo utriusque praecepti.
+
Sanctissimus Dominus Noster Pius PAPA IX, satisfacere volens postulationibus omnium ferme Sacrorum Antistitum in Oecumenica etiam Vaticana Synodo manifestatis, Sanctum Patriarcham Iosephum Deiparae Virginis Sponsum declaravit Ecclesiae Catholicae Patronum, ut ipsa, in miserrima hac temporum angustia plurimis exagitata calamitatibus, illius patrocinio, destructio tandem adversitatibus ac erroribus universis, secura Deo serviat libertate. Etsi autem Sanctissimus idem Dominus praefati Sancti Iosephi natale Festum die xix Martii occurrens sub ritu duplici primae classis in posterum celebrari mandaverit, tamen a redintegrando in eodem Festo duplici praecepto sese abstinuit<ref> Expedit heic recolere universalem Constitutionem Urbani VIII editam die 13 Septembris 1642, quae incipit, Universa per Orbem: in ea Constitutione ille Pontifex ad confusionem exortam in multis dioecesibus ex multiplicitate festorum abolendam haec constituit: "Apostolica Auctoritate decernimus et declaramus, infrascriptos dumtaxat dies pro festis ex praecepto colendos esse, duos nempe vel ab initio venerenda sacravit antiquitas, vel universalis Ecclesiae probavit consuetudo, vel omnium gentium unanimis pietas venerator; Dominicos scilicet dies totes anni, Nativitas D. N. Iesu Christi, Circumcionis, Epiphanie, Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis, Ascensionis, Pentecostes cum duabus partir sequentibus ferias, Sanctissimae Trinitas, solemnitatis Corporis Christi et Inventionis Sanctae Cru�cis, necnon festivitatem Purificationis, Annuncilionis, Assumptionis et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Iaonni
 +
 
 +
[Fortsetzung folgt]
 +
 
 +
</ref>, voluitque, ut, per praesentes Sacrorum Rituum Congregationis Litteras, significaretur Locorum Ordinariis, Se libenter eorum votis esse satisfacturum si Ordinarii ipsi, inspectis Locorum ac Temporum nec non respectivi Gubernii voluntate, ita in Domino expedire iudicantes, supplicia vota sua huic Sanctae Sedi Apostolicae porrexerint ad redintegrationem in huiusmodi Festo utriusque praecepti.
  
 
Interim ut amplitudo Tua diu felix et incolumis evadat ex animo adprecor.
 
Interim ut amplitudo Tua diu felix et incolumis evadat ex animo adprecor.
Zeile 33: Zeile 37:
 
C. Episc. Ostien. et Velitern. CARD. PATRIZI S. R. C. Praef.<br>
 
C. Episc. Ostien. et Velitern. CARD. PATRIZI S. R. C. Praef.<br>
 
Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius.</center>
 
Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius.</center>
 +
 +
== Nota ==
 +
<references />
  
 
== Weblinks ==
 
== Weblinks ==

Version vom 10. Dezember 2020, 13:55 Uhr

Decretum Urbis et orbis
Quemadmodum Deus

S. Congregatio SS. Rituum
in patriarchalibus urbis basilicis inter missarum solemnia, quo sanctus Josephus catholicae ecclesiae patronus declaratur
8. Decembris 1870 publicatum

(Fons: commentarium officiale: ASS 6 [1870] 193-194)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


Quemadmodum Deus Iosephum illum, a Iacob Patriarcha progeni tum, praepositum constituerat universae terrae Aegypti ut populo frumenta servaret, ita, temporum plenitudine adventante, cum Filium suum Unigenitum mundi Salvatorem in terram missurus esset, alium selegit Iosephum, cuius ille primus typum gesserat, quemque fecit Dominum et Principem domus ac possessionis suae, principaliumque thesaurorum suorum custodem elegit. Siquidem desponsatam sibi habuit Immaculatam Virginem Mariam, ex qua de Spiritu Sancto natus est Dominus Noster Iesus Christus, qui apud homines putari dignatus est filius loseph, illique subditus fuit. Et quem tot reges ac prophetae videre exoptaverant, iste Ioseph non tantum vidit, sed cum eo conversatus, eumque paterno affectu complexus deosculatusque est; necnon solertissime nutrivit, quem populus fidelis uti panem de coelo descensum sumeret ad vitam aeternam consequendam. Ob sublimem hanc dignitatem, quam Deus fidelissimo huic servo suo contulit, semper Beatissimum Iosephum, post Deiparam Virginem eius Sponsam, Ecclesia summo honore ac laudibus prosequuta est eiusdemque interventum in rebus anxiis imploravit. Verum, cum tristissimis hisce temporibus Ecclesia ipsa ab hostibus undique insectata, adeo gravioribus opprimetur calamitatibus, ut impii homines portas inferi adversus eam tandem praevalere autumarent, ideò Venerabiles universi Orbis Catholici Sacrorum Antistites suas ac Christifidelium eorum curae concreditorum preces Summo Pontifici porrexerint, quibus petebant, ut Sanctum Iosephum Catholicae Ecclesiae Patronum constituere dignaretur. Deinde, cum in Sacra Oecumenica Synodo Vaticana easdem postulationes et vota enixius rénovassent, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX nuperrima ac luctuosa rerum conditione commotus, ut potentissimo Sancti Patriarchae Iosephi patrocinio Se ac Fideles omnes committeret, Sacrorum Antistitum votis satisfacere voluit, eumque CATHOLICAE ECCLESJAE PATRONUM solemniter declaravit; illiusque festum die decimanona Martii occurrens, in posterum sub ritu duplici primae classis, attamen sine octava ratione Quadragesimae, celebrari mandavit. Disposuit insuper ut, hac die Deiparae Virgini Immaculatae ac castissimi Iosephi Sponsae sacra, huiusmodi declaratio per praesens Sacrorum Rituum Congregationis Decretum publici iuris fieret. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die viii Decembris MDCCCLXX.

C. Episc. Oslien. et Velitern. Card. PATRIZI S.R.C. Praef.
Loco gg Signi
Dominicus Bartolini S. R. C.

Secretarius.

EPISTOLA CIRCULARIS

AD SACRORUM ANTISTITES EADEM DIE DATA, QUA PUBLICO CULTUI PROSPICITUR, QUI CONGRUE RESPONDEAT NOVO TITULO EIDEM PATRIARCHAE IOSEPHO TRIBUTO.

Riñe Domine

Sanctissimus Dominus Noster Pius PAPA IX, satisfacere volens postulationibus omnium ferme Sacrorum Antistitum in Oecumenica etiam Vaticana Synodo manifestatis, Sanctum Patriarcham Iosephum Deiparae Virginis Sponsum declaravit Ecclesiae Catholicae Patronum, ut ipsa, in miserrima hac temporum angustia plurimis exagitata calamitatibus, illius patrocinio, destructio tandem adversitatibus ac erroribus universis, secura Deo serviat libertate. Etsi autem Sanctissimus idem Dominus praefati Sancti Iosephi natale Festum die xix Martii occurrens sub ritu duplici primae classis in posterum celebrari mandaverit, tamen a redintegrando in eodem Festo duplici praecepto sese abstinuit<ref> Expedit heic recolere universalem Constitutionem Urbani VIII editam die 13 Septembris 1642, quae incipit, Universa per Orbem: in ea Constitutione ille Pontifex ad confusionem exortam in multis dioecesibus ex multiplicitate festorum abolendam haec constituit: "Apostolica Auctoritate decernimus et declaramus, infrascriptos dumtaxat dies pro festis ex praecepto colendos esse, duos nempe vel ab initio venerenda sacravit antiquitas, vel universalis Ecclesiae probavit consuetudo, vel omnium gentium unanimis pietas venerator; Dominicos scilicet dies totes anni, Nativitas D. N. Iesu Christi, Circumcionis, Epiphanie, Resurrectionis cum duabus sequentibus feriis, Ascensionis, Pentecostes cum duabus partir sequentibus ferias, Sanctissimae Trinitas, solemnitatis Corporis Christi et Inventionis Sanctae Cru�cis, necnon festivitatem Purificationis, Annuncilionis, Assumptionis et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Iaonni

[Fortsetzung folgt]

</ref>, voluitque, ut, per praesentes Sacrorum Rituum Congregationis Litteras, significaretur Locorum Ordinariis, Se libenter eorum votis esse satisfacturum si Ordinarii ipsi, inspectis Locorum ac Temporum nec non respectivi Gubernii voluntate, ita in Domino expedire iudicantes, supplicia vota sua huic Sanctae Sedi Apostolicae porrexerint ad redintegrationem in huiusmodi Festo utriusque praecepti.

Interim ut amplitudo Tua diu felix et incolumis evadat ex animo adprecor.

» Ex Secretaria Sacrorum Rituum Congregationis hac die 8 Decembris 1870.»

Uti Frater
C. Episc. Ostien. et Velitern. CARD. PATRIZI S. R. C. Praef.

Dominicus Bartolini S. R. C. Secretarius.

Nota

<references />

Weblinks