In generali consessu

Aus Kathpedia
Wechseln zu: Navigation, Suche
DECRETUM PROSCRIPTIO LIBRORUM - Monitum
In generali consessu

Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii
20 maii 1952

(Fons: commentarium officiale: AAS 44 [1952] 432)
Allgemeiner Hinweis: Was bei der Lektüre von Wortlautartikeln der Lehramtstexte zu beachten ist


 

Feria IV, die 2 Aprilis 1952

In generali consessu Supremae S. Congregationis S. Officii Emi ac Revmi D D . Cardinales, rebus fidei et morum tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, damnarunt atque in Indicem libro- rum prohibitorum inserenda mandarunt Opera omnia Alberti Pincherle (v. Moravia).

Hac oblata occasione, Emi ac Revmi Patres, ingens damnum deplorantes quod animabus infertur cum ex effrenata licentia edendi ac divulgandi libros, libellos, ephemerides quae res lascivas seu obscenas ex professo narrant, describunt aut docent, tum ex nefasta eadem indiscriminatim legendi cupiditate, monendos censuerunt :

omnes christifideles, ut memores sint gravissimae obligationis ab eorumdem librorum et ephemeridum lectione prorsus sese abstinendi; eos, ad quos pertinet iuvenum institutio atque educatio, ut, gravissimi officii conscii, illos ab huiusmodi scriptis, utpote ab insidioso veneno, omnino arceant ;

eos tandem, qui pro suo munere civium mores moderari tenentur, ne huiusmodi scripta, quae ipsa naturalis honestatis principia ac fundamenta evertere nituntur, edi et divulgari sinant.

Sequenti Feria V, die 3 Aprilis 1952, SSmus D. N. D. Pius divina Providentia Pp. XII, in solita Audientia Excmo ac Revmo Dno Adsessori S. Officii concessa, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicari iussit.

Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 20 Maii 1952

Marinus Marani,

Supr. S. Congr. S. Officii Notarius

Literatur

  • Herder-Korrespondenz, 6. Jahrgang, Zehntes Heft - Juli 1952, S. 446-447 (Beschreibung der Indizierung von Alberto Moravia (mit bürgerlichen Namen Alberto Pincherle) und André Gides.
Meine Werkzeuge